Philosophia Botanica | Sexus | 146


146. CALYX ergo est Thalamus, COROLLA Auleum, FILAMENTA Vasa Spermatica; ANTHERAE Testes, POLLEN Genitura, STIGMA Vulva, STYLUS Vagina, GERMEN Ovarium, PERICARPIUM Ovarium foecundatum, SEMEN Ovum.


Calyx posset pro Cunni labiis vel Praeputio etiam haberi.

Corolla posset etiam loco Nympharum sumi.

Filamenta, quae succum ad antheras deferunt, vasa spermatica dicuntur.

Antherae Testiculi sunt.

Sigma Valva, respondens parti illi, quae in sexu sequiore lympham genitalem secernit.

Stylus Vaginae vel Tubae Fallopianae respondet, licet huic minus proprie.

Germen Ovarium, cum contineat seminum rudimenta.

Pericarpium Ovarium foecundatum, unde ova producit foecunda.

Semina Ova esse ex dictis ยง. 134. 135. patet.