Philosophia Botanica | Fructificatio | 87


87. Partes FLORIS: Calyx, Corolla, Stamen, Pistillum. FRUCTUS. Pericarpium, Semen, Receptaculum. FRUCTIFICATIONIS, itaque Flos, Fructus sunt.


FLORIS Definitio ab authoribus traditur varie:

Jungii: Flos est pars plantae tenerior, colore & figura, vel utroque insignis, rudimento fructus cohaerens.

Raji; Flos est pars plantae tenuior, fugax, colore & figura, vel utroque insignis, fructui praevia, eique plurimum cohaerens, & tenello tegendo fovendoque inserviens, quae, postquam explicatur, brevi aut discedit aut marcescit.

Tournefortii: Flos est pars plantae, forma & natura ceteris dissimilis, fructui nascenti plerumque adhaerens, cui primum alimentum ad tenerrimas ejus partes explicandas ministrare videtur.

Pontederae: Flos est pars plantae, forma & natura ceteris dissimilis, embryoni semper, si tuba instructus est flos, vel adhaerens, vel quam proxime adfixa, cujus usui inservit; si vero tuba careat, nulli embryoni adhaerens.

Ludwigii: Flos est pars plantae filamentosa & membranosa, quae a reliquis loborum elegantia, & subtiliore fabrica in vulgus distinguitur.

FRUCTUS Definitio:

Jungii: Fructus pars plantae annua, flori cohaerens & succedens, qui, ubi ad perfectionem pervenerit, sponte a planta abscedit, & commoda nutrice exceptus novae plantae facit initium.

Calycem esse partem floris, quamvis saepius in fructu adsit, inde liquet, quod calyx nunquam erumpat in flore post florescentiam.

Patagonulae calyx in fructu maxime ampliatur.

Deciduis calycibus multiflores instruuntur, qui cadunt ad primam floris explicationem, ut in Epimedio, Papavere.