Philosophia Botanica | Adumbrationes | 331


331. Mensura Magnitudinis, a manu desumta, in plantis convenientissima est.


Mensuram plantarum secundum scalam geometricam & quidem adcuratissimam, in partibus plantarum describendis, introduxit Tournefortius, quem secuti sunt asseclae, ut essentia descriptionis consisteret in adcuratissima mensura geometrica.

Variare plantas in partium longitudine & latitudine, magis quam in re alia quacunque, cuique in botanicis versato esse notissimum nullus dubito.

Admitto rarissime aliam mensuram, quam proportionalem, inter plantae partes diversas, ubi pars haec vel illa, longior aut brevior, latior aut angustior sit altera.

Si vero Mensura vel scala assumenda sit, non judico opus esse, ut ejusmodi scala a Botanico circumferatur, sed ut mensuretur a manu vel statura hominis.


Capillus est diameter Crinis.

Lineae pars duodecima.

Linea est Lunulae longitudo, ab unguis radice versus unguem extensa (non vero in Pollice).

Linea una Mensurae parisinae.

Unguis est longitudo Unguis.

Lineae sex, sive uncia dimidia.

Pollex est longitudo aut diameter extimi articuli Pollicis.

Uncia una parisina.

Palmus est diameter quatuor digitorum transversorum parallelorum, demto pollice.

Unciae tres parisienses.

Dodrans est spatium inter apicem Pollicis & Digiti minimi extensum.

Unciae novem.

Spithama est spatium inter apicem Pollicis & Indicis extensum.

Unciae septem.

Pes mensuratur a flexura cubiti ad basin Pollicis.

Unciae duodecim.

Cubitus a flexura cubiti ad extimum apicem digiti intermedii.

Unciae septendecim.

Brachium ab axilla ad apicem Digiti intermedii.

Unciae viginti quatuor.

Orgya, hexapoda, seu Humana altitudo est mensura inter manus expansas.

Pedes Sex.