Philosophia Botanica | Differentia | 296


296. Nomen specificum non erit Tropis Rhetoricis figuratam, multo minus erroneum, sed fideliter, quae natura dictitat, exponat.


Synecdoche totius pro parte frequentissima est in Botanicis, ubi de toto praedicatur, quod valet de parte tantum: quod nunquam admittendum esse censemus.

Synecdoche numeri singularis pro plurali tritissima & aeque erronea est.

Metaphora semper obscura est, hinc praestat nuda simplicitas.

Ironia cum mendacii species sit, hinc excludenda erit.

Synecdoche totius pro parte.

Salicaria purpurea pro corollis purpureis.

Quinquefolium folio argenteo pro subtus albo.

Molucca spinosa pro calycibus spinosis.

Pimpinella umbella candida pro corollis candidis.

Synecdoche numeri singularis pro plurali.

Lupinus flore luteo pro floribus luteis.

Ranunculus flore rotundo & capillaceo pro floribus rotundis & capillaceis.

Metaphora.

Limon incomparabilis pro maximus.

Caryophyllus superbus pro floribus pulcherrimis.

Majorana gentilis pro odoratissima.

Tragon improbus pro aculeatus.

Ranunculus sceleratissimus pro vesicatorius.

Urtica fatua pro inermis.

Cannapis erratica pro mas.

Hesperis melancholica pro noctu odorata, die inodora.

Urtica mortua pro inermis.

Bulbonac rad. rediviva pro perenni.

Meum adulterinum pro non genuina species.

Orchis abortiva pro figura floris singulari.

Pinus incubacea pro fasciata.

Fucus haemorrhoidalis pro haemorrhoidibus medela.

Pepo strumosus pro fructu tuberculis obsito.

Caryophyllus barbatus pro calycis squamis setaceis.

Mentha cataria pro odore catis grato.

Gramen leporinum pro tremens uti Lepus.

Lactuca agnina pro ovibus grata species.

Aparine semine saccharato pro fructu verrucoso.

Arbor finium regundorum pro tinctura ad mappas inde colore distinguendas.

Ironia.

Lysimachia bifolia fl. globoso pro foliis oppositis, racemis ovatis.

Ornithogalum flore minore innato pro filamentis planis.

Narcissus calyce luteo pro nectario luteo.

Dentaria baccifera pro bulbifera ex alis.

Dracunculus pistillo longissimo pro receptaculo longissimo.

Fragaria sterilis pro receptaculo sicco.

Sabina sterilis pro mas.