Philosophia Botanica | Differentia | 297


297. Nomen specificum nec comparativum, nec superlativum sit.


Comparativa Majus aut Minus, gradus Comparativus & Superlativus non admittenda sunt, cum praesupponant cognitionem alterius plantae:

Alsine altissima est minor Betula nana.

Contra autem sentiendum, ubi superlativus gradus adhibetur de plantae praesentis parte, & indicat partem esse maximam inter omnes plantae partes; tum enim egregia nota est:

Lobelia pedunculis brevissimis, tubo corollae longissimo. Roy.

Erronea sunt nomina specifica omnia, quae comparationem habent extra plantam.

Equisetum laevius Raj.

Pilosella major, minus hirsuta C. B.

Pilosella minor, folio angustiore, minus piloso I. B.