Philosophia Botanica | Fructificatio | 97


97. SITUS naturalissimus (93) est, quod Perianthium involvat Receptaculum, cui Corolla alternatim adnascitur; huic autem interius respondent Filamenta, quorum apicibus Antherae incumbunt. Centrum receptaculi occupat Germen, cujus apici Stylus insidet, summo Stigma gerens. Hisce decidentibus Germen in Pericarpium excrescit, calyce sustentatum, includens Semina adnexa fructus receptaculo. Receptaculum Floris frequentius subnascitur, rarius circumnascitur, vel supernascitur.


Series Fructificationis haec est, quod Calyx extra Corollam, intra Corollam vero Stamina, sed haec extra Pistilla collocentur; Exceptio rarior. §. 111.

Receptaculum connectit Calycem, Corollam, & Stamina modis quatuor.

  1. Receptaculum ad basin germinis: ut in plerisque.

    Pistillum abiens in fructum. Tournef.

  2. Receptaculum ad apicem germinis: in multis.

    Calyx abiens in fructum. Tournef.

  3. Receptaculum cingens germen s. fructum: ut in Saxifragiis variis.
  4. Receptaculum ambiens germen dilatatum sursum per Perianthium, ut in Icosandriis, Ribe, Mitella &c.

Perianthium & Corolla juxta se invicem approximata oriuntur, ita ut, si corolla germini insideat vel subjiciatur, idem de Perianthio fiat. Exceptio rara. §. 100.

Hepaticae perianthium ipsa basi a Corolla remotum est, ergo vix perianthium erit, sed involucrum, quod confirmat affinis Pulsatilla.

Germen ante foecundationem parvum est, dein excrescit in magnum.

Musa singularis, cujus germina ante florescentiam maxima, non foecundata saepius maturescunt sterilia, quamvis mole vix augeantur.