Philosophia Botanica | Fructificatio | 89


89. PERIANTHIUM (86. 1.) a Bractea (84) differt, quod illud, maturo fructu, si non prius, marcescat; Foliola floralia non item.


Bracteae exempla petenda e Melampyro, Monarda, Salvia, Lavendula, Bartsia, Hebenstretia, Mussaenda, Tilia, Fumaria.

Bracteam pro Perianthio saepius & facile assumi, patet ex Helleboro, Nigella, Passiflora, Hepatica, Pegano.

Perianthii definitio apud Auctores:

Malpigh: Calix floris basis est & fulcimentum, sua corporatura foliorum stamina fovet, quia & ipsorum progressum plerumque cooperit.

Raji: Calix est, qui florem sustentat ejusque velut basis & fundamentum; est ideoque crassior & minus insignis flore.

Tournefort: Calix dici debet pars floris posterior, crassitudine quadam notabili a pediculo distincta.

Ludwig: Calyx s. Perianthium est membrana exterior floris.