Philosophia Botanica | Plantae | 84


84. FULCRA (81) adminicula plantae sunt, pro commodiore sustentatione; numerantur hodie VII: Stipula, Bractea, Spina, Aculeus, Cirrhus, Glandula, Pilus.


  1. STIPULA f. 118: b. est squama, quae basi Petiolorum (82: V) aut Pedunculorum (82: IV) enascentium utrinque adstat: Papilionaceae, Tamarindus, Cassia, Rosa, Melianthus, Liriodendrum, Armeniaca, Persica, Padus &c.
  2. BRACTEA f. 120. dicitur Folium florale (83: 100), cum colore & figura recedit a ceteris: Tilia, Fumaria bulbosa, Lavandula Stoechas, Salviae Hormium.
  3. SPINA f. 121. est mucro plantae e ligno plantae protusus: Prunus, Rhamnus, Hippophaƫ, Celastrus, Lycium.

    CulturĆ¢ saepius evanescit; ut in Pyro.

  4. ACULEUS f. 122, 123, est mucro plantae, ejusdem cortici tantum adfixus: Rosa, Rubus, Ribes, Berberis.
  5. CIRRHUS f. 118. est vinculum filiforme spirale, quo planta alio corpori alligatur: Vitis, Bannisteria, Cardiospernum, Pisum, Bignonia.
  6. GLANDULA f. 119. est Papilla humorem excernens: Urena, Ricinus, Jatropha, Passiflora, Cassia, Opulus, Turnera, Salix tetrandra, Heliocarpus, Bryonia zeyl., Acacia cornigera, Bauhinia aculeata, Armeniaca, Amygdalus, Morisona.

    Locus: Petioli, Foliorum Serraturae, & Stipulae tenellae.

  7. PILUS est ductus excretorius plantae setaceus.

    Guettardus in his primaria detexit.