Philosophia Botanica | Varietates | 314


314. Locus aquosus folia inferiora, montosus autem superiora saepius findit.


Difformia folia, sive folia diversae figurae, in eadem planta rariora sunt.

Tithymalus heterophyllus. Plum. Pluk. alm. 112. f. 6.

Rudbeckia foliis inferioribus trilobis, superioribus indivisis. Hort. ups.

Hibiscus foliis inferioribus integris, superioribus trilobis. Hort. cliff.

Lepidium foliis caulinis pinnato-multifidis, rameis cordatis amplexicaulibus integris. Hort. cliff.

Aquaticae plantae inferiora folia & submersa reddunt saepius capillaria.

Ranunculus aquaticus, folio rotundo & capillaceo. C. B.

Sisymbrium foliis simplicibus dentatis serratis. Hort. cliff.

Cicuta, Sium, Phellandrium, Oenanthe. &c.

Montanae plantae folia inferiora magis integra, superiora autem magis dissecta formant. e. gr. Pimpinella, Petroselinum, Anisum, Coriandrum.

Tenuifoliae ยง. 312. huc spectant.

Hoc confirmat, quod omnes ex solo sicco efformatae sunt.