Philosophia Botanica | Differentia | 305


305. Parenthesis Nomen specificum nunquam admittat.


Parenthesis vel subintellecta, vel lineolis incarcerata, eodem recedit.

Arguit utraque aut exceptionem, aut defectum ordinis, adeoque non admittenda est.

Boerhaavius & coaetanei, ne innovarent nomina, antiquo nomini generico praeposuere novi Generis nomenclaturam, cum interjecta syllaba, qui s. quae s. quod: hoc autem ex data in praecedentibus theoria non assumimus.

a. Parenthesis subintellecta.

Sinapistrum pentaphyllum, flore carneo, minus. H.

b. Parenthesis adscripta.

Androsaemum maximum (quasi frutescens) bacciferum. Mor.

Violae adfinis umbilicato (seu peltato) folio scandens. Br.

c. Qui, Quae, Quod.

Dens Leonis qui Pilosella folio minus villoso. T.

Doria quae Jacobaea orientalis limonii folio. T. cor. B.

Titanokeratophyton quod Lithophyton marinum albicans. Gesn. B.