Philosophia Botanica | Differentia | 277


277. Folia (83) elegantissimas naturalissimas differentias exhibent.


Natura in nulla parte magis fuit polymorpha, quam in foliis, quorum itaque species numerosissimae, studiose a Tyronibus addiscendae.

Commendant se Folia pro differentia, quod speciosissima sint, quod species facie diversissimas efficiant, quod facillime differentias subministrant; hinc a foliis plurimas meas differentias in nominibus specificis mutuatus sum, uti patet conferenti Hortum Cliffortianum, Upsaliensem, Floras Suecicam, Lapponicam, Zeylanicam; his adde Gronovii Virginicam, Royeni Leydensem, Guttardi Stampensem, Dalibardi Parisinam.


Characteres foliorum dedimus in antecedentibus ยง. 83.

Rariora plurima occurrunt folia, quae specialia sunt; adeoque nec sub generali notione veniunt.

Cucullatum folium, cujus latera basin versus arcte connivent, superne explicata. Geranium afric.

Glandulosum quod glandulas insidentes gerit.

in serraturis: Salix, Persica.

in dorso: Urena.

Acerosa folia, formam aciculae gerunt, subulata, & plerumque basi articulatione ramo inserta, uti Coniferae.

Radicata folia, quae Radiculas demittunt e substantia ipsius Folii.

Coadunata quae invicem adnectuntur, ut basi concrescant.

Decussata ex Oppositis (83: 112.) profluunt, ut si planta verticaliter inspiciatur, folia quadrifariam vergunt.


Synonyma foliorum varia supersedemus.

Incisa s. Dissecta, vide Laciniata p. 43. n. 28.

Umbilicata quibusdam, vide Peltata p. 48. n. 119.

Cuspidata, vide Acuminata p. 44. n. 38. sed acumine rigidiuscula.

Aspera, vide Scabra. p. 45. n. 55.

Strigosa, vide Hispida p. 45. n. 54.

Pubescentia, vide Pilosa p. 45. n. 53. sed parum pilosa.

Incana, vide Tomentosa p. 45. n. 51. Folia, quae colorem glaucum habent & fere argenteum, quod ex superficie singulari oritur.

Arrecta vide Erecta p. 49. n. 131.

Stricta vide Recta, sed auget significationem, sc. rectissima.

Assurgentia arcuatim erecta s. primum declinata, versus apices demum erecta.

Declinata, deorsum inflexa instar carinae Naviculae.


Intelliguntur varia folia per se ex foliorum datis characteribus.

Bina prout Terna, Quaterna p. 48. n. 111.

Enervia opposita Nervosis p. 45. n. 67.

Avenia opposita Venosis p. 45. n. 66.

Obversa s. Verticalia, quorum basis angustior, ita ut basis concipiatur ubi nunc apex: ex. gr.

Obverse-ovata s. Obverse cordata.

Verticaliter ovata s. Verticaliter cordata.


Latina, quae per se ex propria & usitatissima lingua intelliguntur.

Trapeziformia, Rhomboidea, ex Mathematicis.

Perennia, Biennia, Annua, a duratione in planta.