Philosophia Botanica | Differentia | 259


259. Nomen specificum a partibus plantarum non variantibus desumi debet.


Varietates esse distinctas species, nullus sanus facile dixerit in Regno Animali:

Vaccas albas, nigras, rubras, cinereas, variegatas.

Vaccas parvas & magnas, macres & pingues, laeves & pilosas nullus dixit totidem diversas esse species.

Canes meliteos, fricatrices, mastivos, grajos, lanatos, &c. esse ejusdem speciei docuere Verrucae, Vortices, Suturae.


Species ex varietatibus apud antecessores multiplicarunt
Metus confundendi diversas;
Defectus Differentiarum essentialium;
Ignorantia continuatae generationis specierum; §. 79. 132.
Cognitio obscura speciei;
Antophilorum rabies contagiosa;
Subtilitatis studium &c.


Variantes maxime sunt & raro constantes, Color, Odor, Sapor, Hirsuties, Crispatio, Impletio, Monstrositas.


Patroni varietatum, qui varietates in Specierum numerum adoptarunt, fuere ante nos praecipue recentissimi: Barrelier, Tournefortius, Boerhaavius, Pontedera, Michelius.


Conspurcavit magis Botanicen varietatum introductio, quam alia res ulla; confundebat haec ita synonymistas, ut nisi brevi medela, actum fuisset de scientia.


Erroneae differentiae sunt, quae varietates loco speciei tradunt:

Trifolium pratense album. Bauh. pin. 327.

Trifoliastrum pratense corymbiferum majus repens, foliis rotundioribus alba & sagittata macula notatis, siliquis tetraspermis. Mich. gen. 26.

  1. Trifoliastrum pratense corymbiferum majus repens, foliis rotundioribus alba & sagittata macula notatis, corymbis florum magis sparsis, pediculis longissimis insidentibus, siliquis tetraspermis. Mich. gen. 26. t. 25. f. 1.
  2. Trifoliastrum pratense corymbiferum majus repens, foliis rotundioribus alba sagittata & in acutum longius producta macula notatis, siliquis tetraspermis. Mich. gen. 26. t. 25. f. 4.
  3. Trifoliastrum pratense corymbiferum majus repens, foliis oblongis obtusioribus macula albicante superna parte pyramidata, inferna cordis instar pulchre excavata, siliquis tetraspermis. Mich. gen. 26.
  4. Trifoliastrum pratense corymbiferum majus repens, folio subrotundo alba semilunata & in dorso nonnihil excavata macula notato, siliquis tetraspermis. Mich. gen. 26.
  5. Trifoliastrum pratense corymbiferum majus repens, folio cordato, alba macula ejusdem formae insignito, siliqua tetrasperma. Mich. gen. 26.
  6. Trifoliastrum pratense corymbiferum majus repens, folio obtuso duabus maculis albis insignito, quarum superior minor triangularis, inferior major cordata, siliqua tetrasperma. Mich. gen. 27.
  7. Trifoliastrum pratense corymbiferum majus repens, foliis obtusis & veluti cordatis non maculatis, siliquis tetraspermis. Mich. gen. 27.
  8. Trifoliastrum pratense corymbiferum majus repens, foliis oblongis acutioribus macula lata sagittata, siliquis tetraspermis. Mich. gen. 27.
  9. Trifoliastrum pratense corymbiferum, repens medium, rotundifolium, macula alba sagittata perangusta, siliquis tetraspermis. Mich. gen. 27.
  10. Trifoliastrum pratense corymbiferum repens minus, folio subrotundo, macula alba sagittata minima. Mich. gen. 27.
  11. Trifoliastrum pratense corymbiferum repens minimum, foliis obtusis non maculatis, siliquis tetraspermis, superna parte aequalibus, inferna veluti nodosis, semine subluteo. Mich. gen. 27. t. 25. f. 3.
  12. Trifoliastrum annuum corymbiferum album & procumbens, folio cordato subtus atro-vivente splendente, siliqua tetrasperma, inferne falcatim discriminata. Mich. gen. 27. t. 25. f. 6.
  13. Trifoliastrum pratense corymbiferum non repens, humi stratum, alte radicatum, foliis subrotundis alba falcata macula vix notatis, floribus minoribus suave rubentibus, siliquis tetraspermis superna parte tantum marginatis, semine fusco. Mich. gen. 27.
  14. Trifoliastrum pratense corymbiferum erectum annuum & praealtum, caule crassiore & fistuloso, folio longiore cordiformi, flore albo, siliqua incurva lata compressa ac disperma. Mich. gen. 28. t. 25. f. 2.
  15. Trifoliastrum supinum corymbiferum annuum album majus, folio longiori obtuso, siliqua incurva lata compressa ac disperma. Mich. gen. 28. t. 25. f. 5.

Exemplo horrendo sapiant Botanici, ne minima circumstantia variet rem contra legem Naturae, cui specierum generationem commisit Creator, non hominibus; impegit enim Michelius oculatissimus contra §. 262. foliis rotundioribus, longioribus, acutioribus, obtusioribus. Caule crassiore. Pedunculis longissimis §. 260. caule praealto §. 266. Macula foliorum colore & figura diversa. Floribus suave rubentibus. Seminibus fuscis & subluteis.