Philosophia Botanica | Differentia | 256


VIII. DIFFERENTIAE.


256. Perfecte nominata est planta nomine generico & specifico (212) instructa.


Botanices Tyro novit Classes, Candidatus omnia Genera, Magister plurimas species.

Quo plures Botanicus noverit species, eo etiam praestantior est.

Cognitione specierum innititur omnis solida eruditio Physica, Oeconomica, Medica; immo omnis vera cognitio humana.

Speciei notitia consistit in nota essentiali, qua sola ab omnibus congeneribus distinguitur.

Sine notitia Generis nulla certitudo speciei.

Caesalpinus: Ignorato genere nulla descriptio, quamvis accurate tradita, certam demonstrat, sed plerumque fallit.

Differentia specifica continet notas, quibus species a congeneribus differt.

Nomen specificum autem continet Differentiae notas essentiales.

Notae in nomine specifico sint.

non lubricae incertae aut falsae §. 259. 274. 281. 283.

sed firmae, certae, mechanicae §. 275-280. 257. 287.

quae caute, caste, judiciose §. 284-305.