Philosophia Botanica | Nomina | 252


252. Nomina Classium & Ordinum e Viribus, Radice, Herba & Habitu petita, mala sunt.


Systematica vocabula debent esse essentialia ex fructificatione desumpta.

Fragmenta methodi Naturalis ab accidentalibus nomina desumsere, utpote vicaria, quum absoluto systemate, necesse est, ut mutentur omnia ex lege futuri divisionis systematis.

Plantis dubii generis imposui semper erronea nomina, in Oides vel aliter diminutiva, quum planta debuit in Catalogo numerari, neque adhuc constaret de fructificatione; adeoque impossibile erat etiamnum verum nomen; sic lectores a solo erroneo vocabulo moniti, me de genere incerto, inquirerent attentius in fructificationem.