Philosophia Botanica | Nomina | 220


220. Nomina generica primitiva nemo sanus introducit.


Barbara vocabula omnia sunt nobis uti primitiva, quum lingua eorum ab eruditis non intelligitur.

Dubia vocabula plantarum, de quibus vix constet, e qua lingua orta sunt:

Osmunda, Tanacetum.