Philosophia Botanica | Characteres | 199


199. Notas convenientes (192) terminis compendiose describat Character.


Terminos artis nosse itaque primum Tyronis erit.

Gen. plant. praef. 25. Explodendi sunt pomposi & Eloquentiae flosculi.

Oratorio stylo in charactere nil magis abominabile.

Termini artis faciunt, ut paucis ideas nostras exponamus.

LINI character oratorius fit exempli loco.


Extimum floris tegumentum viride, quod ante explicationem includit florem, est ad basin in 5 partes aequales veluti sectum, ita tamen ut unaquaeque pars sit longior quam lata, & versus utramque extremitatem angustata, desinentibus summis apicibus in acumen; caeterum hae 5 partes perpendicularem situm servant, & ratione foliorum floris admodum breves sunt: nec diffluunt cum florum foliis coloratis, sed permanent ad fructus maturitatem. Intra haec folia sunt alia folia etiam numero quinque, sed tenera, colorata, etiam oblonga, sed sursum magis magisque dilatata, fere uti infundibulum mechanicorum; sunt etiam haec longe maiora quam exteriora viridia folia. Tum intra haec quinque colorata magna folia floris sequuntur numero 5 partes filiformes, superne sensim attenuatae in mucronem; quae perpendiculares fere sunt, nec longitudine excedunt extima foliola floris; harum summitatibus insident totidem corpuscula, simplicia, crassiora, quae spargunt farinam, & basi fissa in 2 partes acutas. Hisce partibus probe perspectis in centro floris occurrit corpus, quod excrescit in fructum, & sub florescentia fere globi formam imitatur, cui superimposita sunt 5 fila vegetabilia, quae ubique eandem servant crassitiem, & perpendicularem ferme situm habent, eandemque obtinent longitudinem cum 5 partibus filiformibus mox descriptis; sunt autem haec apicibus non capitata aut incrassata, sed parum extrorsum flexa? peracta florescentia fit Fructus aridus, forma ferme globi, sed obsolete 5 angulis notatus, & in summitate gerit mucronem; hunc fructum si transversim disseces, videbis eundem interne in 10 concamerationes divisum, & cum sponte dehiscat, se aperire in 5 partes aequales: intra quas 10 latuere semina figura ferme ovi, sed magis longa, & altera extremitate acuminata, nec non parum compressa, superficie quasi polita & glabra.

Character idem Lini, Lingua Botanicis usitata, eadem omnia complectens.

CAL. Perianthium 5-phyllum; foliolis erectis, lanceolatis, acutis, parvis, persistentibus.
COR. infundibuliformis, 5-petala: Petalis cuneiformibus, obtusis, patulis, magnis.
STAM. Filamenta 5, subulata erecta, longitudine calycis.
PIST. Germen ovatum. Styli 5, erecti, filiformes, longitudine staminum. Stigmata simplicia, reflexa.
PER. Capsula subglobosa, subpentagona, 5-valvis, 10-locularis.
SEM. solitaria, ovata, planiuscula, acuminata, glaberrima.