Philosophia Botanica | Characteres | 190


190. Character Factitius (188) succedaneus est; Essentialis (187) optimus, sed vix ubique possibilis; Naturalis difficillime elaboratur; elaboratus autem Basis (156) est omnium systematum (53), Generum (159) infallibilis Custos, omnique Systemati (26-37) possibili & vero applicabilis.


FACTITIOS Characteres proposuerunt illi, qui in methodo artificiali (162) notas adduxere, quibus genera, sub eodem ordine disposita, distingui potuere: sic Rajus, Tournefortius, Rivinus & ante nos plerique.

ESSENTIALES Characteres sunt ejusmodi, qui in ordine naturali valent distinguere genera maxime adfinia, una alterave nota; adeoque nequeunt non ejusmodi valere, etiam ubi genera adfinia segregantur; quales plurimos adduxi in Syst. nat. edit. 6ta.

NATURALIS Character tradit omnes notas Characteristicas possibiles, adeoque omnibus methodis inservit, quamvis innumerae indies detegerentur.

Genera mea Plantarum promunt Characteres naturales, adeoque inserviunt omnium methodis, & fundamentum praebent & antiquis & novis.